Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 21
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/21/ rerum reliquit, quia totum obire non poterat?

an regimine res indigent duntaxat ut fiant,

non ut effectae conserventur? Ridiculum,

mehercle, dictum. Missum igitur faciamus.

 

 

EXERCITATIO V

Probat Numinis providentiam ex motu coelorum.

 

Coelestium corporum motus, cum a

naturali ipsorum inclinatione non sit,

ex divina erit ordinatione. Atqui illorum

motiones ad horum inferiorum regimen

ordinantur. Inferiora igitur divinae ordinationi

ac providentiae subiiciuntur. Nam propter

quod unum quodque tale, et illud magis,

ut dicitur in authentica Multo Magis Codicis, De

Sacrosanctis EccIesiis.

Hieronymus Cardanus, vir in literis tantus

et virtutis adeo spectatae ut perpauca ei

defuerint ad perfectam scientiarum omnium

eruditionem, in libro 17. De subtilitate, cap. De

artibus, fol. 708., existimat falsam esse maiorem

propositionem quia sequeretur esse in Natura

corpus aliquod immobile naturaliter.

At, petita venia a subtilissimo viro, coelos naturali

motu non moveri demonstro. Quod

movetur, movetur ut quiescat; non potest

autem quiescere nisi in suo loco. Non igitur

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES